http://www.gedenktafeln-in-berlin.de/uploads/tx_tafeln/Sparr_Maerkisches_Museum_a.jpg
© Foto: Holger Hübner
http://www.gedenktafeln-in-berlin.de/uploads/tx_tafeln/Sparr_Maerkisches_Museum_a.jpg http://www.gedenktafeln-in-berlin.de/uploads/tx_tafeln/Sparr_Maerkisches_Museum_b.jpg

ÆTERNITATI SACER HEROS

ILLUSTRISS. L. B. OTTO CHRISTOPH DE SPARR

COELI POSSESSIONES OCCUPATURUS

GRATAM CIRCUMSPEXIT POSTERITATEM

ET LINQENDAE HUIC SEDI

SINGULARI MENTIS DESTINATION(E)

HEREDEM FECIT

ILLUSTRISS. DOMINAM LOYSAM B. DE BLUMENTH(AL)

EX DOMO SCHVVERINIA

ATQVE EA

TESTATURA BENEFICO CINERI

QVANTI FECERIT HOC INTER VIVOS DONUM

SIMUL

UT PERENNIUS ESSET

GENEROSÆ MENTIS MONUMENTUM

INGENTI ID SUMPTU

A DAMNOSA DIE VINDICAVIT ET RESTITUIT

IN FIRMITATEM ET DECUS HOC

QVOD LECTOR PROSPICIS

ET QVOD NON PROSPICIS

SERVET HUNC VERTICEM SALUS

ET LIMEN CUSTODIAT

IEHOVÆ VIGIL OCULUS

HEROI AUTEM NOSTRO

IN SION ESTO HABITATIO

ET IN PACE LOCUS EIUS.

P.

I. I.

ANNO MDCLXVIII